- CHOCHOME
- CHOCHOMElocus Aegyppti, in quo Venephes, V. Thinitarum Rex pyramides primus struxisse dicitur, Herodot. l. 2. Graece Κωχώμη, Eusebio Κωχώνη, nec apud alios reperitur vox, unde quisnam sit iste locus, non livet. An desertum fuit illud, in quo XVIII. Pyramides hinc inde sparsas hodie conspiciendas se praebere, in planitie videl. Libyca, Ioh. Gravius tradit. Coeterum ad Memphitas Reges id pertinere videtur, in eorum enim territorio celeberrimae constructae sunt pyramides, in coeteris Aegypti partibus prorsus nulla eorum memoria. Primae autem hae in Chochome, ut famâ, sic mole dubio procul coeteris fuêre minores. Ioh. Marshamus, Can. Chronico Sec. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.